TAYGETUS seu TAYGETA

TAYGETUS seu TAYGETA
TAYGETUS, seu TAYGETA
pluralis numeri Portes, teste Nigrô mons Laconicae apud Eurotam fluv. et Spartam urbem Amyclis imminens, cuius bona pars, cum terrae moru corruisset, Spartanorum urbem oppressit. Cicer. l. 1. de Divin. Claudian. de Bello Getico, v. 193.
Culmina Taygeti trepidae vidistis Amyclae.
In hoc monte venari solebant veteres. Virg. Georg. l. 3. v. 44.
Taygetique canes. ——
Propert. l. 3. El. 13. v. 15.
Et modo Taygeti crines aspersa pruinâ
Sectatur patrios per iuga longa canes.
Lacaenae virgines ibidem bacchabantur. Virg. Georg. l. 2. v. 488.
—— Virginibus bacchata Lacaenis
Taygeta. ——
Servius: Mons Laconum Baccho consecratus. Erat enim vitifer. Theognis, v. 875.
Πῖν᾿ οἶνον, τὸν ἐμῆς κοροφῆς ἀπὸ Τψυγέτοιο
Α῎μπελοι ἤνεγκαν.
Hunc montem Strabo vocat ὑψηλὸν, l. 8. Unde Statius, l. 1. Achil. v. 426.
—— Minor Othrys, et ardua sidunt
Taygeta. ——
Imo Taygeti tanta est altitudo, ut, qui in eius sit cacumine, totam Peloponnesum videre queat. Stasinus apud utrumque Tzetzen,
—— Αἶψα δὲ Λυγκεὺς
Τήυγετον προσέβαινε ποσὶν ταχέεςςι πεποιθὼς,
Α᾿κρότατον δ᾿ ἀναβὰς, διεδέρκετο νῆσον ἅπασαν
Τανταλίδου Πέλοπος.
Longitudinem eius innuit Homer, Od. ζ. v. 103.
Η῍ κατὰ Τήυγετον περιμήκετον, ἤ Ε᾿ρυμάνθου.
Lucan. l. 5. v. 52.
—— Gelidique inculta iuventus
Taygeti.
Unde Statius, l. 1. Sylv. 3. v. 77.
Et Dryadum viduare choris algentia posset
Taygeta. ——
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”